CDLXX.
Schluss des Protokolls über die Gerichtsverhandlungen in Sachen des der Fälschung angeklagten Priesters Johann von Helle. 1363. Jul. 17-19.
Item anno, indictione et pontificatu, quibus supra, feria secunda post festum Diuisionis Apostolorum, que fuit decimus septimus dies mensis Julij, hora terciarum uel quasi, in mei notarij publici subscripti testiumque infrascriptorurn presencia venerabilis vir, dominus Johannes Clenedenest, decanus ecclesie Lubicensis, accessit ad reuerendum in Christo patrem et dominum, dominum Bertramum, episcopum Lubicensem, et iuxta remissionem per eum alias factam dictum dominum Johannem de Helle cum actis habitis coram eo et per me notarium subscriptum eciam registratis dicto domino episcopo judicialiter presentauit. Procurator vero consulum et Detleui Brogen, ciuis, predictorum, produxit registrum actorum coram dicto domino decano in presenti causa habitorum et pecijt dictum dominum episcopum, vt in dicta causa iuxta retroacta procederet, prout de iure esset procedendum. Tunc dictus dominus episcopus dicto procuratori dixit, quod hoc libenter facere vellet. Quibus sic peractis prefatus dominus episcopus interrogauit dictum dominum Johannem de Helle, vtrum aliqua pro parte sua vellet dicere nel producere. Tunc dictus dominus Johannes de Helle quandam papirij cedulam, quam in manu sua tenebat, produxit et legit, cuius tenor de verbo ad verbum fuit et est talis:
Coram vobis, reuerende pater et domine, ego Johannes de Helle recognosco et confiteor, quod citacionem per dominum prepositum sancti Georgij Stadensis, Bremensis diocesis, occasione cuiusdam rescripti in Forma: Ea, que de bonis, a sede apostolica pro domino florencio, rectore ecclesie sancte Marie in Campis Sleswicensis diocesis (optenti), emissam contra Detleuum Brogen, ciuem Lubicensem, in derogacionem priuilegij dominis consulibus et vniuersitati ciuitatis Lubicensis ab eadem sede apostolica indulti, sine mandato et scitu dicti domini Florencij impetraui, pro quo coram domino meo, domino decano Lubicensi, per dictos dominos consules et Detleuum predictum sum conuentus et ad judicium euocatus. Recognosco eciam, me male egisse et fecisse in ponendo iniuriosa et temeraria contenta in appellacione per me nuper Coram dicto domino meo decano infra ciuitatem Lubicensem contra dominos consules predictos interposita, prout ex copia appellacionis eisdem dominis consulibus per me tradita apparent euidenter. Pro hijs premissis graciam vestram inuoco et imploro ac jurisdictioni vestre me submitto et subicio ac sentencijs ex arbitrio stare et parere promitto.
Qua cedula per dictum dominum Johannem de Helle sic perlecta prelibatus dominus episcopus dictum dominum Johannem de Helle judicialiter interrogauit, vtrum illam confessionem et subiectionem et promissionem, quamn ex dicta cedula legebat, coactus vel causa vi et metus faceret, uel sponte et libere ac proprio motu. Ad que dictus dominus Johannes de Helle respondit, quod non coactus nec causa vi et metus hoc faceret, sed solum sponte et libere ac proprio motu, et specialiter ad illum finem, quod causa huiusmodi eo cicius terminaretur, et vt dictus dominus episcopus et dicti domini consules pro huiusmodi maleficio et abusione essent sibi magis graciosi. Tunc dictus dominus episcopus feriam quartam proximam ad audiendum diffinitiuam sentenciam in presenti causa ferri procuratori et domino Johanni de Helle predictis pro termino peremptorio assignauit, et nichilominus dicto domino Johanni de Helle mandauit, quod interim sub custodia domini decani, prout antea fuit, deberet permanere. Acta sunt hec in aula episcopali Lubicensi, anno, indictione, mense, die, hora et pontificatu, quibus supra, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Hermanno de Rozstok et Johanne  Boytin, canonicis ecclesie Lubicensis, ac Nicolao de Curia, clerico Warmiensis diocesis, notariu, et Martino Sakleuitzen, famulo dicti domini episcopi, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Qua feria quarta adueniente, que fuit decimus nonus dies eiusdem mensis et anni, hora vesperarum uel quasi, comparentibus in judicio coram dicto domino episcopo Johanne de Linzen, procuratore, et domino Johanne de Helle predictis, dictus dominus episcopus quandam suam diffinitiuam sentenciam in scriptis per dominum Johannem de Rozstok, canonicum Lubicensem, legi et pronunciari fecit in hec verba:
Dudum causam (Folgt No. 471 bis) quamlibet actionem.
Qua sentencia lecta et copia procuratori et domino Johanni de Helle predictis decreta dictus procurator de dicta sentencia pecijt sibi fieri publicum instrumentum et sigillo dicti domini episcopi sigillandum. Dictus vero dominus Johannes de Helle deliberacione prehabita expresse dixit, quod dicte sentencie parere et acquiescere libenter vellet. Acta sunt hec in aula episcopali Lubicensi, anno Domini millesimo tricentesimo sexagesimo tercio, indictione prima, feria quarta post festum Diuisionis Apostolorum, que fuit decimus nonus dies mensis Julij, hora vesperarum uel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Urbani diuina prouidencia pape quinti, anno primo, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Hemanno de Rozstok et Johanne Boytin, Lubicensis, ac Conrado de Widenbrughe, Bramesensis ecclesiarum canonicis, necnon Bertramo Karhus, cappellano, et Nicolao de Curia, notario dicti domini episcopi, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Nicolaus Růter, clericus Caminensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi sentencie prolacioni et eius paricioni et omnibus alijs actis judicialibus presentis cause in judicio vna cum suprascriptis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audiui, manu mea propria in presentes pecias conbinatas conscripsi et in hanc publicam formam redegi meoque signo et nomine solitis signaui rogatus et requisitus in euidens testimonium premissorum.
Schluss des zu No. 456 angegebenen Originales.
 
Aus: URKUNDEN-BUCH der Stadt Lübeck. Herausgegeben von dem Vereine für Lübeckische Geschichte und Alterthumnskunde.
Dritter Theil.
Lübeck, Ferdinand Grautoff. 1871